라틴어 문장 검색

Pars beneficii est, quod petitur si cito neges.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:10)
Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 9:1)
In qua re luxuriam illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:2)
Haec enim omnia misericordiam movent, quoniam indignum videtur negari sibi quod aliis indultum sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 2:6)
A maiore negaverunt quidam augeri rem posse:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 5:1)
Si tamen me consulas, non negabo nonnumquam Virgilium in transferendo densius excoluisse, ut in hoc loco:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 1:2)
Nec hoc negaverim cultius a Marone prolatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 30:1)
Nam cum furti negati vel eiuscemodi rei fides quaeritur et iusiurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a persona quae iuratura est de solvendo eo quod peteretur, si addixisset eventus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 20:1)
Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:2)
Nec negaverim esse malorum genera quae non vult qui pertulit vel transacta meminisse, nec minus interrogatus offenditur quam cum in ipsis malis fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:1)
Nec negaverim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:1)
Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:2)
Quis ergo dicat frigidas, quas nemo potest negare plenas caloris, quis sanguinis plenae sunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 4:3)
Calor est enim qui pilos creat, unde et eunuchis desunt, quorum naturam nullus negaverit frigidiorem viris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:4)
36. Nichil detur vel capiatur de cetero pro brevi inquisicionis de vita vel membris, set gratis concedatur et non negetur.
(Magna Carta 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION