라틴어 문장 검색

Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:5)
Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae, sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 205:1)
Quem ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 2:1)
Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:3)
Sed quia deos nocere non putant, iis exceptis homines hominibus obesse plurimum arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:2)
Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum augendum atque honestandum, aut benivolentiae gratia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cuius virtutem suspiciunt, quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes metuunt, aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve homines largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae sordidissima, est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere conantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 27:1)
quid Alexandrum Pheraeum quo animo vixisse arbitramur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:2)
Nam et iis fidem habemus, quos plus intellegere quam nos arbitramur quosque et futura prospicere credimus et, cum res agatur in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:2)
Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:5)
nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet, aut qui ea, quae sunt his contraria, aequitati anteponit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:2)
quod in quo viro perspectum sit, hunc igni spectatum arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:4)
Adiuncto vero, ut idem etiam prudentes haberentur, nihil erat, quod homines iis auctoribus non posse consequi se arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:6)
Nam si quis ab ineunte aetate habet causam celebritatis et nominis aut a patre acceptam, quod tibi, mi Cicero, arbitror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi omnium coniciuntur atque in eum, quid agat, quem ad modum vivat, inquiritur et, tamquam in clarissima luce versetur, ita nullum obscurum potest nec dictum eius esse nec factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 59:2)
quem qui audiunt, intellegere etiam et sapere plus quam ceteros arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:7)
Bene facta male locata male facta arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION