라틴어 문장 검색

Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:2)
"Vel si caeruleas puppi volet ire per undas, Ipse levem remo per freta pelle ratem."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 428)
Tollere tum cura est albos a stirpe capillos Et faciem dempta pelle referre novam.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 825)
eo pelli facilius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 137:3)
quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 308:1)
quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 15:2)
ad omnis aditus stationibus firmatis, qua signa ferri videbant ea robore virorum opposito scandere hostem sinunt, quo successerit magis in arduum eo pelli posse per proclive facilius rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 467:4)
consul trepidationem iniciendam ratus, quando vi pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 363:1)
Etruriam rebellare ab Arretinorum seditionibus motu orto nuntiabatur, ubi Cilnium genus praepotens divitiarum invidia pelli armis coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 29:1)
adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 184:1)
adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 65:2)
itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi admoverique aries.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 73:1)
itaque iam feriebantur arietibus muri, quassataeque multae partes erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 76:1)
Carthaginis moenia quatit ariete;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 99:2)
Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION