라틴어 문장 검색

ut Cicero, hoc ego si sic agerem, tanquam mihi esset diluendum, haec pluribus dicerem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 95:2)
nemo se tenuit agens pro patre, quin figuras in filium faceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 128:1)
equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 132:1)
utimur et verbo pro participio, magnum talentum, tanquam ferendum, et participio pro verbo, volo datum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 163:3)
de nobis loquimur tanquam de aliis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 175:2)
habet, inquit, ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 294:2)
at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 310:1)
nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus blandiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 198:1)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus, quia hoc facere tanquam maiores videmur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:2)
etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, tanquam dimissa discedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:1)
quod adfectant quoque, tanquam copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:1)
sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tanquam veris moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 209:2)
quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait, leguleii quidam esse maluerunt, tanquam utiliora eligentes ea, quorum solam facilitatem sequebantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 95:2)
ac ne pauper quidem tanquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciat se tanto plus praestitisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 127:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION