라틴어 문장 검색

non posse sine illius ope animi motus pacari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:16)
sed magis tranquillitatem cordis, et animi serenitatem placidus servato;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:23)
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:5)
Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:12)
Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:15)
eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:13)
Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:14)
ipsarum Ecclesiarum diversos fluctus tempestatesque vel praesentes subire, vel animo recipere, quis tam fortis ut patienter ferat?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:7)
Quid de ipsa regia loquar, per quam aulici sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices, animique internuntii?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 8:1)
Cohibe orgo et tu omnes irrationabiles passiones tuas, omnesque sensus tuos menti subjice, animique imperiis assuesce.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:8)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
Deo secundum puritatem animi, virtutis veritatem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION