라틴어 문장 검색

Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 137:5)
itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et urbanis eodem tempore et bellicis rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:5)
Quis Dionem Syracosium doctrinis omnibus expolivit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:4)
sic enim video, unam quandam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica vellet excellere, fuisse doctrinam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 140:2)
itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:3)
Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:2)
Quamquam id quidem perspicuum est, non omni causae nec auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 210:2)
' 'Audivi me hercule,' inquit Catulus 'et saepe sum admiratus hominis cum dili- gentiam tum etiam doctrinam et scientiam.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 225:3)
nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 229:4)
non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:2)
C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:1)
P. Auditorum eam genere distingui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:1)
nam auditoris aures moderantur oratori prudenti et provido:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:9)
Sed facillime discit auditor et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam multitudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 3:2)
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis - id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur - , et ipsa constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION