라틴어 문장 검색

fumus primo conspectus deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 119:1)
sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 365:1)
quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 86:3)
Livius indignatione accensus praetoria nave in hostes tendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 498:1)
adiecit decreto indignationem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 671:1)
tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines viderunt ut vix in eadem civitate videretur factum iudicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 764:1)
cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 451:1)
ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:1)
ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentes Histros, quam certa spes, satis sibi virium adversus duos exercitus esse, excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 109:1)
super tam evidentem tristis ominis eventum etiam ex pullario auditum est vitium in auspicio fuisse, nec id consulem ignorasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 209:1)
cum iidem huic orationi qui litteris regis assensi erant assentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 299:1)
itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 287:1)
ne nunc quidem haec sine indignatione legi audirive posse certum habeo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 178:1)
hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 400:1)
cum magno adsensu auditus est, non magis eo quod multitudinem noxa levabat quam quod culpam in auctores verterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 103:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION