라틴어 문장 검색

nam cum suo quisque auxilium ferret, magnum comminus in angusto mari proelium factum est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:5)
Pompeio Iuba miserat auxilia maioraque missurus existimabatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:2)
Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur ad legiones arcessendas auxiliaque adducenda;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:4)
Re cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum imperatori suo.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:3)
legiones quas in Africam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:11)
Interim Lepidus ex citeriore provincia cum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum venit ea mente Uliam, ut sine ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:1)
Non tantum indutiis factis sed prope iam [pace] constituta opera [cum] complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus — si tamen in omnibus fuit Cassius:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:8)
Quod nisi celeriter indignatione et auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:10)
Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare voluisse, cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 69:4)
Monuit autem, ut solebat, mitibus verbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non misissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:2)
Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 77:2)
si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.
(카이사르, 내란기, 1권 1:11)
De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis.
(카이사르, 내란기, 1권 6:13)
Philippus et Cotta privato consilio praetereuntur, neque eorum sortes deiciuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 6:18)
Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION