라틴어 문장 검색

neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:2)
admiraris amentiam immo, si actionem stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 3:5)
etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 1 1:5)
reliquum est ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 5:6)
tu nunc candidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 2:2)
quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos, tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 2:1)
sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito quae tu scribis ea ipsa loqueretur, obstiti eius sermoni et hominem in familiaritatem recept tua autem quae fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciae edere exemplum severitatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione voluisse, ultro quem adductum in iudicium fortasse dimitti non oportuerat, conquiri vero et elici blanditus, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, eum praesertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex multis aliis cotidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 2:1)
de Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per pom ponium blanditur Appius ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 2:1)
verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:2)
multa scelerate, multa audaciter, multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:6)
ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장3)
in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:3)
sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장1)
' servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:2)
quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi orationem adfingit improbo stultove sapientis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION