라틴어 문장 검색

P. Viscus merus vostrast blanditia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 135)
sed ut olim ille se blanditiis exemit et persuasit se ut amitteret, item ego dolis me illo extuli e periclo et decepi senem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 935)
nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3120)
Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 324)
conloco fulcio mollio blandior, ut prior quam senex nup. tardus esse ilico coepi, quoniam * respecto identidem, ne senex * inlecebram stupri principio eam savium posco, reppulit mihi manum, neque enim dare sibi savium me sivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 29)
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul blanditiis, muneribus, donis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1116)
quot illi blanditias, quid illi promisi boni, quot admoenivi fabricas, quot fallacias in quaestione.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 23)
Stratippocles Expectando exedor miser atque exenteror, quo modo mi pidici blanda dicta evenant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 11)
tum meretrices mulieres nusquam perhibentur blandiores gentium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 135)
nullust, quando occepit, blandior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2137)
Ei mihi, quam istaec blanda dicta quo evenant madeo metu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1135)
nisi fortasse blanda verba.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2251)
nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, gerrae germanae, σαι` δε` κολλῦραι λύραι. nunc mihi blandidicus es:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 14)
quanto satius est adire blandis verbis atque exquaerere, sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 535)
nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 442)

SEARCH

MENU NAVIGATION