라틴어 문장 검색

idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:3)
sua brevitati gratia, sua copiae, alia translatis virtus alia propriis, hoc oratio recta illud figura declinata commendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 209:1)
quibus quia et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:3)
feriunt animum et uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 214:2)
si vero quando impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit dici, recidetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 221:4)
Sed an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 15:2)
Non est ars, quae ad effectum casu venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:4)
si tamen esset, habere aliquantum in ipsa brevitate solacii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:2)
Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 2:5)
ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:5)
et tamen hoc "modo" aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 4:2)
Quid enim refert, non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:6)
adeo non effectus, sed efficientia timor spectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:7)
Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 16:1)
ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION