라틴어 문장 검색

His et mille aliis postquam sine nomine rebus propositum instruxit mortali barbara maius arenti ramo iampridem mitis olivae omnia confudit summisque inmiscuit ima.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:14)
Hic aevo veteres mortalia primo corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:2)
Dum visum mortale malum tantaeque latebat causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 45:2)
dicens fronde levem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque volatile misi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:13)
Iuppiter huc specie mortali cumque parente venit Atlantiades positis caducifer alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 65:1)
Contra ego turpe deum mortali cedere dixi (nondum erat ille deus), regem me cernis aquarum cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:10)
Utque novus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet squamaque nitere recenti, sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore viget maiorque videri coepit et augusta fieri gravitate verendus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:3)
Quid quod et ominibus certis prohibebar amori indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti excidit et fecit spes nostras cera caducas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:7)
deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo concidis et dura positis tellure capillis, Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:6)
"O positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:4)
namque male haerentem et nimia levitate caducum excutiunt idem, qui praestant nomina, venti."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:12)
Inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:3)
hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus nominat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:5)
Adspiciunt oculis superi mortalia iustis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:4)
Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis deditus aequoribus, tantum exercebar in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION