라틴어 문장 검색

deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem, et dum corpora corporibus applicant armaque armis iungunt, in artum conpulsi, cum vix movendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 344:2)
aliquot primo impetu perculsi caesique sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:2)
ubi ille miles meus est qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 613:2)
posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 621:1)
L. Postumius praetor a Gallis cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 9)
alii omnes caesi aut capti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 194:2)
caeduntur Hennenses cavea inclusi coacervanturque non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum alii capita ruerent, et integri sauciis, vivi mortuis incidentes cumularentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 496:1)
inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 497:1)
Cannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest nisi quem hostis caedendo fessus reliquit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 81:1)
sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli ut nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 518:1)
ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 523:2)
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:1)
pars semisomnos hostis caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant, ut fugam intercludant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 577:2)
Centenius Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a senatu ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha8)
Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION