라틴어 문장 검색

Hic quondam caelo liber aperto
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 6:1)
Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:1)
Talis habitus talisque uultus erat, cum te cum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio describeres, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:8)
Et quo caelum regis immemsum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 47:1)
Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:3)
Caelo sidera fulgent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 4:1)
Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:18)
Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:7)
Et caelo imperitans amor.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 15:1)
Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 4:1)
Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:17)
Splendor quo regitur uigetque caelum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 15:1)
Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:1)
Siue igitur famulantibus quibusdam prouidentiae diuinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum atque ordinem temporalem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:11)
Ultimus caelum labor inreflexo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION