라틴어 문장 검색

undabant hic arte sinus, fictoque tumore mersabat pandas tempestas texta carinas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium51)
tu si publica fata non vetarent ut Byrsam peteres vel Africanae telluris Tanaiticum rebellem, confestim posito furore Martis post piratica damna destinaret plenas mercibus institor carinas, et per te bene pace restituta non ultra mihi bella navigarent.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium57)
hic, ne tibi pendulum tinguat volubilis sentina vestigium, pandi carinarum ventres abiegnarum trabium textu pulpitabuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:4)
quippe alta Tonantis iussa Thetin certas fatorum vertere leges arcebant aegram lacrimis ac multa timentem, quod non erueret pontum ventisque fretisque omnibus invisum iam tunc sequeretur Ulixem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:8)
"utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:43)
"rura urbesque vacant, montes spoliavimus altos, omne fretum longa velorum obtexitur umbra;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:50)
"video iam mille carinis Ionium Aegaeumque premi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권16)
"eunt tutis terrarum crimina velis, ex quo iura freti maiestatemque repostam rupit Iasonia puppis Pagasaea rapina."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권26)
"- si quis adhuc undis honor, obrue puppes, aut permitte fretum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권30)
"nec inulta dolebis cognatisque utere fretis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권39)
Dixerat, illa gravi vultum demissa repulsa, quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat Iliacis, alios animo commenta paratus, tristis ad Haemonias detorquet brachia terras, ter conata manu, liquidum ter gressibus aequor reppulit et niveas feriunt vada Thessala plantas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권41)
"- sub inania natum Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes, hos abolere metus magici iubet ordine sacri Carpathius vates puerumque sub axe peracto secretis lustrare fretis, ubi litora summa Oceani et genitor tepet inlabentibus astris Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis donaque - sed longum cuncta enumerare vetorque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권58)
"iam mutua iura fallere transmissae pelago didicere carinae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권153)
Digreditur multum cunctata in limine mater, dum repetit monitus arcanaque murmura figit auribus et tacito dat verba novissima vultu, tunc excepta freto longe cervice reflexa abnatat et blandis adfatur litora votis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권159)
fervent portus et operta carinis stagna suasque hiemes classis promota suosque attollit fluctus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권182)

SEARCH

MENU NAVIGATION