라틴어 문장 검색

nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:9)
Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:15)
Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et in tua inquit pater carissime, in tua sumus custodia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:14)
Mulier non minus misericors quam pudica 'ne istud' inquit 'dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:14)
Neque enim ulla care per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:10)
At si dissimulas, multum mihi cara, venire, oscula cum pomis mitte;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:4)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
Decessit superstitibus suis, florente re publica, quae illi omnibus carior erat;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 11:6)
Egi tamen λογισάμενοσ illud εἷσ οἰωνο`σ ἄριστοσ ἀμύνεσθαι περι` πάτρησ. Nam mihi patria, et si quid carius patria, fides videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 4:1)
Habes qualis quam probatus carusque sit nobis, quem rogo pro ingenio pro fortuna tua exornes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:1)
Neque enim affectibus meis uno libello carissimam mihi et sanctissimam memoriam prosequi satis est, cuius famae latius consuletur, si dispensata et digesta fuerit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 3:1)
Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera ita amabilis facta est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 7:1)
Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 1:2)
Inde etiam uxorem carissimam tibi et probatissimam habuisti, cuius memoriae aut opus aliquod aut spectaculum atque hoc potissimum, quod maxime funeri, debebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION