라틴어 문장 검색

Cassius eo biduo circiter IIII milia passuum a Corduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facit castra;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:4)
Non tantum indutiis factis sed prope iam [pace] constituta opera [cum] complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus — si tamen in omnibus fuit Cassius:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:8)
Cuius provinciae civitates omnis evocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:3)
Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:1)
Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:3)
quorum editissimus unus, qui propter victoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus [est] oppido nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:4)
Interea certior factus Iguvium Thermum praetorem cohortibus V tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:1)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi;
(카이사르, 내란기, 1권 13:4)
Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 13:6)
Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt quaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:3)
Id oppidum Lentulus Spinther X cohortibus tenebat;
(카이사르, 내란기, 1권 15:8)
qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:9)
Ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt.
(카이사르, 내란기, 1권 16:4)
Caesar legionibus transductis ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.
(카이사르, 내란기, 1권 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION