라틴어 문장 검색

Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:2)
In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi, quae dicitur, ne, si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus, in morositatem inutilem et odiosam incidamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:3)
Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:4)
Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, et, qua aetate qui exercentur, laude affici solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Crassus ostendit id se in foro optime iam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:2)
sed plerique in hoc vocem modo, neque eam scienter, et viris exercent suas et linguae celeritatem incitant verborumque frequentia delectantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 149:2)
neque ea quisquam, nisi diu multumque scriptitarit, etiam si vehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 152:2)
sed post animadverti hoc esse in hoc viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte proposuissem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 154:2)
Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:1)
at in hoc genere pueri apud magistros exercentur omnes, cum in eius modi causis alias scriptum, alias aequitatem defendere docentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:5)
ut M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:2)
Itaque eis, qui hanc partem ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlocanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 354:1)
Hanc tu exerce optimis in rebus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 3:1)
qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, at hi quidem mortui iam sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:4)
Pythagoriorumque more, exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro vesperi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:8)
M. vero Cethegum, quem recte suadae medullam dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION