라틴어 문장 검색

quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius ita infirmiore vinculo contracta esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 305:1)
Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores proelium ineunt adeo raptim et avide ut abiectis missilibus,quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 501:1)
- hac legatione decreta necdum missa omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 56:1)
quieverant enim per paucos dies, quia cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 161:1)
consules Atilius Fabiano, Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, quod reliquum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 389:1)
ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 269:1)
ipse hibernacula quinque milia passuum ab Hexapylo - Leonta vocant locum - communiit aedificavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 504:1)
ex his stativis regressus ad inspiciendum, quod opus aliquantum opinione eius celerius creverat, spem cepit etiam arcem expugnari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 157:1)
ni propere subveniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium venturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 216:3)
severe et celeriter in maxime noxios animadversum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 231:2)
id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis - emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae - traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 85:1)
vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 374:1)
hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 35:1)
proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 461:1)
C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION