라틴어 문장 검색

"hos inter fluvios, uni mage proximus undae, est aethera mons rumpens alta spectabilis arce, plus celsos habiturus eros vernamque senatum quem generis princeps Paulinus Pontius olim, cum Latius patriae dominabitur, ambiet altis moenibus, et celsae transmittent aera turres;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem60)
Primo quod doctissimus Des tangs egregiam edidit horum librorum interpretationem vernaculam, adjunctis ipsius Celsi verbis, qualia apud Targam leguntur). Deinde idem de medicina opus retractavi, ideo quod admodum eruditus de Renzi Neapolitanus publici juris fecit majorem hujus scriptoris editionem). Quo saepius autem Celsum perlegebam, eo magis me detinuit cum dicendi nitor ac brevitas tum perspicacitas judicii sensusque verax et ad agendum accommodatus, quibus omnibus genuinam nobis repraesentat civis Romani imaginem.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.2)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION