라틴어 문장 검색

ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 175:1)
sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 180:1)
plebs timebatur et ante omnis L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 186:2)
ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare voluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi res praetor cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 188:1)
ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicio - scriba is antea fuerat - redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 259:5)
consultique iterum a M. Aemilio praetore patres omnibus imperii viribus fateri coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum pro praesenti fortuna iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 267:1)
P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 274:2)
magnopere suadere ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex novis praetoribus successorem mittant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 275:1)
et duumviri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L. Manlius praetor voverat, dedicaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 279:1)
cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 284:1)
praetores inde creati M. Valerius Laevinus iterum, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 306:1)
praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 400:1)
quae ibi legiones essent - erant autem Cannensis maxime exercitus - eas Appius Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret, quaeque in Sicilia essent Romam deportarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 406:1)
M. Valerio praetori legiones quae ex Sicilia redissent decretae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 420:2)
praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 420:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION