라틴어 문장 검색

di, quibus iratis crevi, succurrite tandem, exorate patrem;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:72)
solidatam crista resurgens erexit galeam clipeique recanduit orbis et levis excussa micuit rubigine cornus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:137)
nec sidera pacem semper habent, ipsumque Iovem turbante Typhoeo, si fas est, tremuisse ferunt, cum brachia centum montibus armaret totidem spiramque retorquens lamberet attonitas erectis anguibus Arctos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:17)
quanto maius opus solo Stilichone peractum cernimus!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:39)
vile decus, quod non erexit praevius horror;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:102)
"Tantane vos" inquit "Getici fiducia belli erigit?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:143)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
sed tamen indomitae vires firmisque lacertis aetas robustum tertia cernit avum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est9)
saepius, aestivo iaceat cum forte sopore, cernit cum stabulis armenta natantia pastor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus18)
Iam nubilis aetas principe sollicito votis erexerat aulam incertis, quem tanta tori fortuna maneret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae78)
accipe regales cultus et crine superbus erecto virides spumis perfunde smaragdos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato2)
o quantum formae sibi conscius erigit armos spargit et excussis colla superba iubis!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.2)
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro, risit et ad superos talia dicta dedit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis1)
cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem prole nova dederitque alios interrita partus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia36)

SEARCH

MENU NAVIGATION