라틴어 문장 검색

Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex provincia fuisset praesidio esset.
(카이사르, 히스파니아 전기 2:8)
Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:7)
Qui cum certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt:
(카이사르, 히스파니아 전기 22:8)
Equites et cohortes quae ad persequendum missi essent, speculatoribus ante missis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:2)
Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, navigio actuario Caesarem faciunt certiorem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:7)
Sed postquam ultra eum locum ab latere eorum aperto ausi sunt egredi ex navibus Alexandrini pauci, ut sine signis certisque ordinibus, sine ratione prodierant, sic temere in navis refugere coeperunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:4)
cuius itineris has esse certas opportunitates [vidit], quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat sumministratura.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:10)
certis hominibus dat negotium ut frumentum navesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atque imperarentur, ne qua res cum redisset moraretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:5)
Racilius in proximam se domum familiaris sui confert, dum certum cognosceret confectusne Cassius esset. L.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:6)
uti ante certam diem Caesar exercitum dimittat;
(카이사르, 내란기, 1권 2:12)
Haec quo facilius certisque condicionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se patiatur accedere:
(카이사르, 내란기, 1권 9:10)
Interea certior factus Iguvium Thermum praetorem cohortibus V tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:1)
A quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit.
(카이사르, 내란기, 1권 15:11)
Interim suos cohortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit;
(카이사르, 내란기, 1권 17:4)
Ipse eis operibus, quae facere instituerat, milites disponit non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant;
(카이사르, 내란기, 1권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION