라틴어 문장 검색

Esse autem aliquos scio, qui clementia pessimum quemque putent sustineri, quoniam nisi post crimen supervacua est et sola haec virtus inter innocentes cessat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:1)
Quid cessas ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:1)
Itaque quidam ipsi ultro se cessantibus malis obtulerunt et virtuti iturae in obscurum occasionem per quam enitesceret quaesierunt.
(세네카, De Providentia, book 1 39:7)
mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in quo luxuriae parentatur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:3)
nemo audebat propinquorum fratre cessante.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, nepos ex meretrice susceptus.10)
patre cessante luxuriosus praeuenit et redemit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.7)
illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi uenia opus esset quae ab ipso uix inpetrabatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 3:6)
Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.25)
certo veniunt tempore Parcae, nulli iusso cessare licet, nulli scriptum proferre diem:
(세네카, Hercules Furens 2:25)
da si quid ultra est, iam diu pateris manus cessare nostras, Iuno;
(세네카, Hercules Furens 9:10)
cessent deposito iugo arvi fertilis incolae.
(세네카, Hercules Furens 12:55)
venena cessent, nulla nocituro gravis suco tumescat herba, non saevi ac truces regnent tyranni;
(세네카, Hercules Furens 13:17)
En fusus humi saeva feroci corde volutat somnia (nondum est tanti pestis superata mali clavaeque gravi lassum solitus mandare caput quaerit vacua pondera dextra, motu iactans bracchia vano) nec adhuc omnis expulit aestus, sed ut ingenti vexata noto servat longos unda tumultus et iam vento cessante tumet.
(세네카, Hercules Furens 16:7)
ignava cessas, fortis in pueros modo pavidasque matres?
(세네카, Hercules Furens 19:14)
quid cessas, dea?
(세네카, Hercules Oetaeus 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION