라틴어 문장 검색

civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 443:2)
hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 174:2)
legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, quid in Italia facerent sese scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 236:1)
itaque medio responso rem suspenderunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 329:2)
nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 392:2)
medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 476:2)
cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 559:1)
iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 17:2)
Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 18:1)
nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 238:2)
responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam non novam Liguribus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 402:1)
eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 502:1)
nam neque dicere quid fugissent nec percunctantibus reddere responsum poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 16:1)
bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent emanavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 147:4)
scriptum se responsum dare velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 261:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION