라틴어 문장 검색

regressusque domum cum ingenti praeda accepto iterum a Saxonibus validiori auxilio Smeldingorum maximam civitatem expugnat atque his successibus omnes, qui ab eo defecerant, ad suam societatem reverti coegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:8)
Quem moenibus urbi obequitantem Leo imperator eruptione facta incautum *excepit et graviter vulneratum fugiendo sibi consulere ac patriam turpiter redire coegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 223:4)
ad extremum gravi damno adfectum regione sua coegit excedere, tribus hominum milibus de exercitu illius interfectis et trecentis vel eo amplius caballis captis praeter sarcinas et spolia diversi generis direpta;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:4)
Deinde inito consilio, ut ultionem huius facti praevenirent, missa legatione ad imperatorem, quam inviti et quanta necessitate coacti id fecerint, exposuerunt, se tamen ad satisfactionem esse paratos, et hoc in imperatoris esset arbitrio, qualiter ita fieret emendatum, ut de reliquo inter partes pax firma maneret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:3)
At hi qui in Francia remanserant dato tributo Danos e regno abire coegerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:5)
Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:9)
Messivo tempore Odo rex subito Franciam veniens Karolum cum suis e regno abire coegit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:11)
Ibique venerunt contra eum duo filii eius, pleni iniqua cogitatione, convocus et Karolus, tirannidem moliri et iuramenta priorum postponere, patrem regno privare et in custodiam mittere, Sed Deus, iustus iudex et patiens, grande miraculum palam omnibus ibidem monstravit, ita ut malignus spiritus videntibus cunctis Karolum invasit eumque horribiliter discrepantibus vocibus agitavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:3)
Ergo suum, licet instet hyemps, peruendit amictum, Et boream patitur uellere nuda suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:8)
Fellitum patitur risum, quem mellit inanis Gloria.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:8)
Te cogit timor esse pium, te pena fidelem.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:7)
Libertas errore carens se sponte coegit Et pudor ob legem forcior ense fit.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:3)
ciues in lege nouelli, Quod leuiter possent, uix potuere pati.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:7)
Incipiunt de rege queri, quod sanius esset Milui bella pati, quam sine Marte mori.
(ANONYMUS NEVELETI, De accipitre et columbis 25:3)
Me decuit cogente lupo quecunque fateri.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION