라틴어 문장 검색

Cohibete lacrimas omne quas tempus petet, Troades, et ipsae vestra lamentabili lugete gemitu funera:
(세네카, 아가멤논 12:1)
Ab hac cito se Fabianus separauit et luxuriam quidem cum uoluit abiecit, obscuritatem non potuit euadere;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:1)
aliqui etiam uernulas aut omine infausto editos aut corpore inualidos abiciunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 16:5)
Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 8:2)
" Interim non reddere tantum libet, quod acceperis, sed abicere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 70:8)
Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret ?
(세네카, 행복론, Liber III 8:1)
Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.
(세네카, 행복론, Liber III 123:2)
Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 139:6)
Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit.
(세네카, 행복론, Liber V 13:4)
Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata tamen aliquando abiecerunt ;
(세네카, 행복론, Liber V 96:7)
eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 77:15)
Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:4)
Quis non Vedium Pollionem peius oderat quam servi sui, quod muraenas sanguine humano saginabat et eos, qui se aliquid offenderant, in vivarium, quid aliud quam serpentium, abici iubebat ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:2)
perdidit enim vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus alienam de capite regnoque sententiam expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis ablatus esset.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:3)
ferina ista rabies est sanguine gaudere ac vulneribus et abiecto homine in silvestre animal transire.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION