라틴어 문장 검색

Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi repperit, abstulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:3)
Sed et Heiricus dux Foroiulensis missis hominibus suis cum Wonomyro Sclavo in Pannonias hringum gentis Avarorum longis retro temporibus quietum, civili bello fatigatis inter se principibus, spoliavit, - chagan sive iuguro intestina clade addictis et a suis occisis - thesaurum priscorum regum multa seculorum prolixitate collectum domno regi Carolo ad Aquis palatium misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:4)
Rex collecto exercitu de Haristalli ad locum, qui Mimda dicitur, perrexit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:3)
Et post laudes ab apostolico more antiquorum principum adoratus est atque ablato patricii nomine imperator et augustus est appellatus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 145:4)
Romani, cum Leonem papam aegritudine decubuisse viderent, collecta manu omnia praedia, quae idem pontifex in singularum civitatum territoriis noviter construxit, primo diripiunt, deinde inmisso igne cremant, tum Romam ire statuunt et, quae sibi erepta querebantur, violenter auferre.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 234:1)
Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:3)
Sed antequam illi fuissent profecti, venerunt legati *Paschalis pontificis, Iohannes episcopus Silvae-candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem, ut illam infamiam a pontifice auferret, qua ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:4)
Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:6)
In ipso etiam incendio omnia patrocinia sanctorum, quae habuimus, furto nobis ablata sunt, omne etiam castrum consumptum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:3)
Nam Balduinus per Evrebertum inter se et Walkerum pacem fecit, quae pax illi abstulit vitam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:8)
Iterum ingens exercitus ex omni parte Francorum collectus est contra Margos.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:5)
Aufer cedis opus, redde quietis opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:13)
Quos meritis emi, multos michi fecit amicos Longa dies, cunctos abstulit hora breuis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:16)
Huius plaga loci tocius corporis aufert Robur.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:45)
quin, inquam, uana haec conuicia aufertis?
(아풀레이우스, 변명 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION