라틴어 문장 검색

ac nescio an eum beatissimum credi oporteat fore, cum iam secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam tuto collocarit et sentiet vivus , quae post fata praestari magis solet, venerationem et, quid apud posteros futurus sit, videbit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 254:1)
Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장4)
Nam uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspere, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius conlocat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장3)
Ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장3)
Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장8)
Ceterum exercitum in prouinciam, quae proxima est Numidiae, hiemandi gratia collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장2)
Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces, - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet, - sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 12:4)
" Parant, si accepturos licuit eligere, si conlocata, non sparsa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 12:3)
in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:2)
ruina eius non est tam molliter conlocanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:3)
Inique enim se natura gessit et talem animum male conlocavit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 1:2)
Virtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:2)
Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum, cui quantulumcumque temporis contigit, bene conlocatum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 5:1)
Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 72:1)
Nam nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu valet, virtus autem suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION