라틴어 문장 검색

semel primo congressu ad Alliam eos olim fugerunt maiores nostri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 207:1)
ad hoc colloquium utrimque ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 310:2)
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 312:1)
pabulatores lignatoresque Romani in eam partem in qua colloquium futurum erat ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 314:1)
maior multo pars per fidem violati colloquii poenas morte luerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 321:2)
et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 408:1)
a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 602:2)
cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 139:1)
et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 176:2)
postremo, cum desperato iam colloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 254:2)
Ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati in colloquium veniendi regi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:2)
colloquium, si satis commode valeret, non fuisse se dilaturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 404:1)
aliquid illi regiae maiestati, aliquid hi populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset colloquium, existimabant deberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 409:2)
legati vel cum tribus venire iubebant vel, si tantum agmen traduceret, obsides dare nihil fraudis fore in colloquio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 411:4)
ad id cum necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud colloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 454:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION