라틴어 문장 검색

se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viae laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset, ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 440:1)
exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 496:1)
post diem tertium eius diei praetorum comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 519:1)
comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 519:3)
eo anno primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 541:1)
inde praetorum comitia habita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 143:1)
comitiis perfectis dictator magistratu abdicato dimissoque exercitu in Etruriam provinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas qui Etruscorum Umbrorumve populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub adventum eius consilia agitassent quique eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuvissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 144:1)
comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriaeque omnes ingenti favore P. Cornelium Scipionem consulem dixerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 556:1)
ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 557:1)
praetoria inde comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 561:1)
iam comitiorum adpetebat tempus cum a P. Licinio consule litterae Romam allatae, se exercitumque suum gravi morbo adflictari, nec sisti potuisse, ni eadem vis mali aut gravior etiam in hostes ingruisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 137:1)
Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 154:1)
comitiis perfectis dictator sese magistratu abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 156:3)
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
pecuniam quanta ex thensauris Proserpinae sublata esset conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi, et sacrum piaculare fieri ita ut prius ad conlegium pontificum referretur, quod sacri thensauri moti, aperti, violati essent, quae piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 273:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION