라틴어 문장 검색

accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus innisum facile confutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장11)
ordinem insidiis composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei familiari oraret, deprecabundus et genibus principis accidens prosterneret incautum premeretque, animi validus et corpore ingens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장2)
is profluente sanguine ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab extremis cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum quo vulneratum militem per eius modi mortis imaginem obisse tradiderat, versus ipsos rettulit eaque illi suprema vox fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 70장2)
at in senatu cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in adulationem demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus Clemens, hostem et parricidam vocans, donec consensu patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem privati odii videretur, neu composita aut oblitterata mansuetudine principis novam ad saevitiam retraheret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장4)
et plebs quidem urbis, histrionum quoque gestus iuvare solita, personabat certis modis plausuque composito.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장5)
quod ubi cognitum reo seque et libertum pari sorte componi, Formianos in agros digreditur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장3)
igitur interceptis Antei litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius et eventura secretis Pammenis occultabantur, simul repertis quae de ortu vitaque Ostorii Scapulae composita erant, scribit ad principem magna se et quae incolumitati eius conducerent adlaturum, si brevem exilii veniam impetravisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장4)
quae composita credebantur de Crispino, quia interfectus erat, de Ceriale, ut interficeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장11)
die quoque quo praetor Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem damnabatur, mitiora censuit obtinuitque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장3)
Igitur omni civitate ad excipiendum principem spectandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non demisit animum, sed codicillos ad Neronem composuit, requirens obiecta et expurgaturum adseverans, si notitiam criminum et copiam diluendi habuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 24장1)
Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper increpabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque innocentia fruiturque sedibus sacris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 1:1)
vel si haec fabulosa nimis et composita videntur, illud certe mihi concedes, Aper, non minorem honorem Homero quam Demostheni apud posteros, nec angustioribus terminis famam Euripidis aut Sophoclis quam Lysiae aut Hyperidis includi.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 5:1)
itaque hercule non minus probari video in te, Secunde, quod Iuli Africani vitam componendo spem hominibus fecisti plurium eius modi librorum, quam in Apro, quod nondum ab scholasticis controversiis recessit et otium suum mavult novorum rhetorum more quam veterum oratorum consumere.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 4:1)
primus enim excoluit orationem, primus et verbis dilectum adhibuit et compositioni artem, locos quoque laetiores attentavit et quasdam sententias invenit, utique in iis orationibus, quas senior iam et iuxta finem vitae composuit, id est, postquam magis profecerat usuque et experimentis didicerat quod optimum dicendi genus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 2:1)
nullum sit verbum velut rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerti structura in morem annalium componantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION