라틴어 문장 검색

Volui in consulatu tuo venire, sed nox me conprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:4)
Quando enim diceret, Caelicolum regi mactabam in litore taurum si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:1)
Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Bene ergo se habet poeticae tubae cultus omnia quae in hac re eveniunt conprehendens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:6)
Veniebam, inquit, sed nox me conprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:5)
Semper in externis populo communia vestro Massiliam bellis testatur fata tulisse, Comprensa est Latiis quaecunque annalibus aetas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:4)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Hic utinam summi curvet carchesia mali, Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet, Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto Languida iactatis comprendant carbasa remis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:20)
Quidquid signferi comprensum limite coeli Sub Noton et Borean hominum sumus, arma movemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:19)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
Qui, tunc Romana secutus Signa, simul iussit statui tentoria ductor, Primum, quas valli spatium comprendit, arenas Expurgat cantu, verbisque fugantibus angues.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:55)
unde in secundo ait aspice nos hoc tantum et alibi atque oculos Rutulorum reicit arvis, ubi erat futura victoria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2267)
denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2773)
recinus autem dicitur ab eo, quod post tergum reicitur, quod vulgo maforte dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2823)
adserunt enim ad Troiam Helenam non venisse, id est non visam a Troianis, quia cum eam Paris rapuit, ad Aegyptum profectus dicitur, mutato itineris cursu, ne a Graecis forte insequentibus comprehenderetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 60116)

SEARCH

MENU NAVIGATION