라틴어 문장 검색

sīc Brūtus Cassiusque duōbus exercitibus coniūnctīs ex Asiā in Graeciam contendērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī23)
idem et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant capitibus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:3)
In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:6)
Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:8)
fama est coniunctas fortius ire preces.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 19:5)
primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae, praeterea quod ille mihi tutor relictus affectum parentis exhibuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:1)
Haec ego scribere publice supersedi, primum quod memineram pro necessitudine amicitiae nostrae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse perinde meis ac tuis partibus fungi;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:1)
Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:1)
Accessit vinculum necessitudinis publicae;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 5:1)
Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 1:1)
'Tu quem voles tibi terminum statues, cui nulla cum provincia necessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 5:4)
O te beatum, cui contigit unum atque idem optimum et coniunctissimum exemplar, qui denique eum potissimum imitandum habes, cui natura esse te simillimum voluit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 2:2)
Afficior adulescentia ipsius, afficior necessitudinum casu.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 7:1)
tantam mihi post consulatum reverentiam praestat, et publicae necessitudinis pignera privatis cumulat officiis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 1:3)
Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION