라틴어 문장 검색

Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 44:4)
Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo appareat illas saltim fuisse?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:3)
Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 20:2)
Nam cum vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 11:5)
Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 16:3)
At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 21:6)
Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum vult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis vellet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:5)
Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat, sed multum pendeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:7)
Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest vita esse perfecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 7:2)
Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:5)
Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:3)
etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:8)
Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuvant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:7)
Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit, sicut illud intellego profuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 41:1)
non deprehendes, quemadmodum aut quando tibi prosit, profuisse deprendes."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 41:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION