라틴어 문장 검색

formatum Fortunae habitum cum divite cornu sacratumque domi lapidem consistere parvus spectarat matremque illic pallere precantem, mox umeris positus nutricis trivit et ipse inpressis silicem labris, puerilia vota fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit, persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권74)
sed caligantes animas et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권94)
"liceat statuas consistere puras, artificum magnorum opera:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권155)
quae tandem natura potest consistere duplex aut regnare diu, quam fons divisus ab arce separat, alternaque apicum dicione recidit?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 19)
at ille spernens consilium saevo plus credidit hosti, nunc inter vitae Dominum mortisque magistrum consistit medius;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1195)
inmotus et patente rictu constitit dum sanguis extra defluit scaturriens;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1384)
mox et sublime tribunal par sanctum carumque sibi supereminet aequo iure potestatis, consistunt aggere summo conspicuae populosque iubent adstare frequentes, concurrunt alacres castris ex omnibus omnes, nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo intercepta sinu per conceptacula sese degeneri languore tegat, tentoria apertis cuncta patent velis, reserantur carbasa, ne quis marceat obscuro stertens habitator operto.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1209)
"sidera pace vigent, consistunt ferrea pace."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1219)
Otiose nunc iam ilico hic consiste.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 18)
pectore consistere nil consili Quit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 46)
bella cient, primaque vetant consistere terra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:14)
Me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum voluit consistere terra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 35:10)
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:1)
Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque exuit, atque ingens media consistit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:1)
aut dubitamus adhuc virtute extendere vires, aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION