라틴어 문장 검색

et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장343)
deinde iam, cum continenda est, siccum inponendum est, donec cicatrix inducatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장386)
Adicit autem vim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장4)
continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui nco in capite collectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장137)
Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucve sine ratione moveatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장374)
— Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장6)
Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장15)
eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci vino liquata, quae conpositio priore libro (V.20, 2) continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장76)
Si gravidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장111)
Quod si gravior dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장4)
Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장3)
Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장5)
Quod si † duriore id prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, inponendumque ceratum, Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장10)
Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장13)
maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION