라틴어 문장 검색

ceterum, sive illud domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Servio Cornelio Q. Fabio consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 454:1)
eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 458:1)
externa et domestica odia certare in animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 497:4)
nihil contemptius neque infirmius, si sint qui contemnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 606:3)
aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticae curam iura infimis summisque moderando ita tenuit ut eum et patres severum consulem et plebs satis comem crediderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 117:1)
patribus, ne quo externo terrore avocarentur animi ab sanandis domesticis malis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 184:3)
rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 320:2)
usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non ascendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 321:1)
M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 473:1)
nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopulabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 182:2)
signa inde ferre iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 194:1)
longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 253:1)
Claudia, soror P. Claudi, qui contemptis auspiciis male pugnaverat, a ludis revertens cum turba premeretur, dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha9)
nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 434:2)
saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 452:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION