라틴어 문장 검색

haec enim pulchritudo etiam in terris patritam illam et avitam, ut ait Theophrastus, philosophiam cognitionis cupiditate incensam excitavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:1)
quae quidem cogitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt eumque venerantur ut deum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:1)
docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti respondentem declarare se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas ἐννοίασ vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:7)
ex quo tam multarum rerum cognitionis admiratio tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:2)
in animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:1)
in ipsa enim Graecia philosophia tanto in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:5)
contentio confirmatio sermoque intumus, cum ipse secum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:7)
et si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:1)
toto corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis adserviunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:6)
cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:3)
omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:2)
saepe enim multi, qui aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:2)
taetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:6)
non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem adferat generis humani, sed significat tolerabilia esse, quae et tulerint et ferant ceteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:2)
de cuius excellentia multa quidem dici quamvis fuse lateque possunt, sed brevissime illo modo, sapientiam esse rerum divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION