라틴어 문장 검색

nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:6)
res convenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 4:3)
aperte ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:3)
concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:3)
quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 2:1)
vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 2:2)
esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장3)
ut minime mirum futurum sit si, cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere cui nunc studet tantum quantum pueris reliquis praestet omnibus qui umquam orationes attigerunt aut, si contentus his non fuerit, divino aliquo animi motu maiora concupiscat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:7)
Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:4)
visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia nobis tradiderunt, an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:1)
ego non plane reicio, sed alios antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장4)
quo qui est contentus utatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:4)
nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:2)
opinor in eo, cui tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit, qui nihil quaerat, nihil adpetat, nihil optet amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장9)
soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION