라틴어 문장 검색

Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:20)
— Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:5)
— Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint bona fiunt, nonne haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:10)
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:1)
Ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:12)
dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:22)
— Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit id unum esse desiderat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:25)
— Omnia igitur, inquit, unum desiderant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:28)
— Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:32)
Is est enim profecto quod desideratur ab omnibus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:42)
— Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:8)
nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:11)
— Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:14)
— Etsi coniecto, inquam, quid uelis, planius tamen audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:2)
Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION