라틴어 문장 검색

Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio cum suis corporibus senescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말47)
Crassus in summa comitate habebat etiam severitatis satis, Scaevolae multa in severitate non deerat tamen comitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 2:5)
Nisi corrigi possint errores illinc oriundi, labor omnis in caeteris corrigendis imperite collocabitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 29:7)
Quando igitur aut spes magna est ut is qui peccavit citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi, aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est cuius exemplum necessario metu sanciendum sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:3)
) exorbitavero intelligentia vel locutione, ignoscat ille mihi, qui ex intentione opera pensat, parato semper ad satisfactionem de male dictis vel corrigendis vel delendis, cum quis me fidelium vel virtute rationis, vel auctoritate Scripturae correxerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:2)
Quemadmodum quaedam hastilia detorta, ut corrigamus, adurimus et adactis cuneis, non ut frangamus sed ut explicemus, elidimus, sic ingenia vitio prava dolore corporis animique corrigimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:6)
Ut enim pictores et ii, qui signa fabricantur, et vero etiam poeitae suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, iique et secum et ab aliis, quid in eo peccatum sit, exquirunt, sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 189:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION