라틴어 문장 검색

iungam tamen tanto plenius et effusius, quanto ipsum acrius severiusque corripui, destricte minatus numquam me postea rogaturum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 4:2)
frequentior currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:4)
Hos ego viscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 2:1)
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum Mecum est et madidis lapsa corona comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 633)
Perque resurgentes rivis labentibus herbas Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 165)
Sed neque diversi ripa labuntur eadem Frigidus Eurotas populiferque Padus, Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1722)
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis - Sic aeternus eas - labere fine tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 69)
cito pede labitur aetas, nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 14:2)
quem non offendat toto faex inlita vultu, cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 43:3)
ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus corripit, in dextra tela fuere manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 152:3)
nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis, quae vellem vitae summa fuisse meae, cum domus ingenti subito mea lapsa ruina concidit in domini procubuitque caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 95)
corripis, ut debes, stulti peccata sodalis, et mala me meritis ferre minora doces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 64)
regia, crede mihi, res est succurrere lapsis, convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 94)
hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1014)
adiectique probent genetiva ad nomina Cottae, si tu non esses, interitura domus, digne vir hac serie, lapso succurrere amico conveniens istis moribus esse puta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 252)

SEARCH

MENU NAVIGATION