라틴어 문장 검색

procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem et de Pieriis vocalem fontibus undam, quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam3)
acceleret partu decimum bona Cynthia mensem, sed parcat Lucina precor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam124)
Primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr5)
Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 4:1)
Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:8)
Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:7)
Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.8)
Hoc autem bellum rex Osuiu in regione Loidis tertio decimo regni sui anno, XVIIa die Kalendarum Decembrium cum magna utriusque populi utilitate confecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:4)
ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, uerum etiam frugum omnium, atque pomorum, nec non et uestimentorum partem pauperibus daret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:14)
Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Iunii mensis, dominica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:4)
Nono decimo autem uitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reuerentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:6)
cetera sorte decimus quisque ad supplicium lecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 658:2)
cum adversus Vulscos contumacia exercitus male pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha32)
idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:3)
Quinctius sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 318:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION