라틴어 문장 검색

"illa quidem, si vera ferunt praesagia curae, aut somno iam triste nefas aut omine vidit, tu tamen arte pia trepidam suspende diuque decipito;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권381)
"si vos placita hostia iuvi, si non attonitis vatis consulta recepi auribus et Thebis nondum credentibus hausi, haec Amphioniis pro me persolvite tectis ac mihi deceptum, precor, exorate parentem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권346)
saepe etiam hostiles - lusit Fortuna parumper - decepti flevere viros;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권14)
linquitur Eois longe speculabile proris Sunion, unde vagi casurum in nomina ponti Cressia decepit falso ratis Aegea velo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권303)
Minus decipitur, cui negatur celeriter.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 333)
Repelli se homines facilius quam decipi ferunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 649)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 30:1)
Cauerat enim, ne in aliquam domum ad se introirent, uetere usus augurio, ne superuentu suo, siquid malificae artis habuissent, eum superando deciperent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:5)
qui in praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria coronae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:10)
Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, Neve cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 612)
turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii scelus deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 106:1)
cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 298:3)
ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa equestri statua donata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha15)
consulesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 343:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION