라틴어 문장 검색

Natura plena est verbis amoris, sed quomodo valebimus ea audire, continenter perstante rumore, in diuturna et anxia distractione vel in cultu apparentiae?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:4)
Quare Ecclesia mundo praebuit formam perfectam “cultus amoris”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:3)
Per sacrum cultum invitamur ad mundum diversa ratione amplectendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:2)
Apud paganos, lucem esurientes, Solis dei, Solis invicti, cultus increbruit, qui oriens invocabatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:7)
Idcirco idololatria semper est multorum deorum cultus, ex uno ad alium dominum sine intermissione motus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:12)
Attamen haec versio, quae sine dubio dialogum cum Hellenico cultu constituebat, a dynamica altaque vi Hebraici textus aliena non est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:14)
In hodierno cultu saepenumero mos est veritatem suscipiendi technologiae tantum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:2)
Hoc quidem modo dialogus cum cultu Hellenistico suscipi potuit, dialogus qui ad cor ipsum Scripturae pertinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:3)
« Quod vero ab Apostolis traditum est – quemadmodum asserit Concilium Oecumenicum Vaticanum II – ea omnia complectitur quae ad Populi Dei vitam sancte ducendam fidemque augendam conferunt, sicque Ecclesiae, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:4)
gens insolenti praepotens iactantia pollebat olim, quam fluentem nequiter corrupta vulgo solverat lascivia, et inde bruto contumax fastidio cultum superni neglegebat numinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium20)
tantus aeterni favor est Magistri, doctor indulgens ita nos amico lactat hortatu, levis obsequella ut muleeat artus, addit et ne quis velit invenusto sordidus cultu lacerare frontem, sed decus vultus capitisque pexum comat honorem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium3)
rectius laeto tegimus pudore quidquid ad cultum Patris exhibemus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium7)
"equidem praedivite cultu inlustrata cluis spoliisque insigne superbis attollis caput et multo circumfluis auro;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권133)
"ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec prodigia et larvas stolido 1 tibi fingere cultu, atque experta Dei virtutem spernere veri."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권152)
vix pauca invenies gentilibus obsita nugis ingenia, obtritos aegre retinentia cultus, et quibus exactas placeat servare tenebras splendentemque die medio non cernere solem, posthinc ad populum converte oculos, quota pars est quae Iovis infectam sanie non despuat aram?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권175)

SEARCH

MENU NAVIGATION