라틴어 문장 검색

tua mandata persequar diligenter et adiungendis hominibus et quibusdam non alienandis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 3:1)
abduco me equidem ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me hercule in primis te celatum volebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 5:4)
Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit velit nolit scire difficile est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:7)
tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:8)
maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui ilium ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:3)
Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:5)
Rebus sumptis adiungam ex iis sequendas esse alias inprobandas quae sint in genere contrario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 128:2)
quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:1)
quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:5)
Cum vero etiam litteris studere incipit et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:4)
Rosci vita dedatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:2)
nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque perdita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 4:2)
in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:1)
nunc quid est quod quisquam ex vobis audire desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra vosmet ipsos facere videamini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:10)
neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION