라틴어 문장 검색

legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 525:1)
circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum, si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 625:2)
utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 656:2)
sed si pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi Romani ut plus militum darent quam haberent posse efficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 213:3)
patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 394:1)
collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset quam ante calamitatem fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 766:1)
horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 237:1)
cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 82:1)
pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 73:1)
quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 246:1)
itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 508:1)
nam deum non par videtur facere, delictum suom suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 220)
Senex optime quantumst in terra, sine hoc exorare abs te, ut istuc delictum desistas tanto opere ire oppugnatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2130)
atque ut eis delicta ignoscas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2168)

SEARCH

MENU NAVIGATION