라틴어 문장 검색

et donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 136:1)
itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila quae strata inter duas acies iacebant atque in testudinem hostium coniecta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 412:1)
Galli testudine facta conferti stabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 418:1)
nebula erat ad multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu modo extra vallum adempto sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 460:1)
post altior densiorque pulvis equitum speciem cogentium agmen dabat fefellitque non Samnites modo sed etiam Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 600:4)
densior deinde incessu tot hominum equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 484:2)
alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 489:2)
Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 629:1)
qui ubi qua cuique proximum fuit decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 55:1)
qua minime densae micabant flammae, velut tutissimum iter, petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 201:2)
deinde conferto agmine mittit equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 348:2)
in derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 565:1)
tandem Romani, diu ac saepe conisi, aequa fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 567:1)
parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem vel ad regendum equum vires deficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 581:1)
ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 608:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION