라틴어 문장 검색

quin etiam tota actione homo in dicendo exercitatus operam dedit, ut deprecari magis - id enim et favorabilius et tutius - quam defendi videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 3:3)
simul in posterum moneo, ut te erroribus tuorum, etsi non fuerit qui deprecetur, placabilem praestes.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 245)
Erant tamen, qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumve dimissos.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 5:1)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
Qui latus argueret, corneus arcus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 843)
O utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 55)
Candida seu tacito vidit me femina vultu, In vultu tacitas arguis esse notas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 74)
' Deprecer - usque adeo dulce puella malum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b2)
arguat et macies animum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:542)
arguet, arguito;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:157)
quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris; a!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 166:4)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
me quoque conantem gladio finire dolorem arguit iniecta continuitque manu, " quid que " facis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 621)
deprecor hoc :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 434)
et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare vertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, arguat ingratum non meminisse sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 623)

SEARCH

MENU NAVIGATION